Hľadaný výraz: Ez 3,25-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; 26 et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. 27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est ”.

1

mail   print   facebook   twitter